Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.

IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.

Sed cur illae non iuraverint Herculem non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent.

Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;

edepol autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est.

Sed M. Varro adseverat

antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;

paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.