Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.

ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.

Est namque hoc animadvertere, cum in quibusdam aliis, tum in libro Catonis qui inscriptus est Carmen De Moribus. Ex quo libro verba haec sunt: Avaritiam omnia vitia habere putabant; sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;[*]((avarus) laudabatur, L. Müller; is audiebat avarus, Bährens.)

ex quibus verbis apparet, elegantem dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset.

Postea elegans reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit: Crassus, inquit, erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus.

Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: Vestiri,

inquit, in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, crassator vocabatur.

Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: Nam vita, inquit, humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio.