Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.

Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit.

In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque.

Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. Postea legibus aliis ,

a Solone , usi sunt. Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures, non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit.

Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII. Tabulis scripserunt, neque pari severitate in

poeniendis omnium generum neque remissa nimis lenitate usi sunt.

Nam furem qui manifesto furto prensus esset tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.

Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri.

Ea quoque furta quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt.

Sed nunc a lege illa decemvirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.

Manifestum autem furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est quo ferri coeperat.

Furti concepti, item oblati, tripli poena est.

Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.

In quo id quoque scriptum

est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo quem conduxerat vendito, possessione eius dominum intervertisset.

Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitivus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne videretur a domino, obstitisset.

Allis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli.

Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, hautquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita.

Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod et furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem.

Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda

Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur. Ea verba, quoniam nobis inpense placuerunt. adscripsimus: Fures, inquit, privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura.

Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.