Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De aetatum finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

TUBERO in Historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et [*](seniorum et, added by Thysius; Lipsius deleted iuniorum.) iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum iuniores supraque eum annum seniores appellasse.

Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.