Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.

IN litteris veteribus memoria extat quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni.

Neque inmerito aestimatum. Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.

Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factoque: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli [*](duelli, Kronenberg.) aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent.

responderunt neutrum sese eligere, sed posse qui adtulissent utrum mallent relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum.

M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum

altera caduceum, in altera hastae simulacra fuerint incisa.