Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.

DEMOCRITUM philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios

venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset.

Id factum eius modumque ipsum quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem quam tum agebat, non inconcinniter.

Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis. [*](vivide plorantis, Bothe; viri deplorantis, ω.) Versus Laberiani sunt:

  1. Demócritus Abderítes physicus phílosophus
  2. Clipeúm constituit cóntra exortum Hyperíonis,
  3. Oculós effodere ut pósset splendore aéreo.
  4. Ita rádiis solis áciem effodit lúminis,
  5. Malís bene esse né videret cívibus.
  6. Sic égo fulgentis spléndorem pecúniae
  7. Volo élucificare éxitum aetatí meae,
  8. Ne in ré bona esse vídeam nequam fílium.