Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verbum mature quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utitur; atque inibi, quod praecox declinatum praecocis facit, non praecoquis.

MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est mature quam dicitur.

Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: Mature, inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.

Bene atque proprie P. Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.

Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.

Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt σπεῦδε βραδέως, per quod monebat ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas.

Vergilius quoque, si quis animum

adtendat, duo ista verba properare et maturare tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus:
  1. Frigidus agricolam si quando continet imber,
  2. Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
  3. Maturare datur.
Elegantissime duo verba ista divisit;

namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, maturari potest; per serenas, quoniam tempus instat, properari necessum est.

Cum significandum autem est coactius quid factum et festinantius, tum rectius praemature factum id dicitur quam mature, sicuti Afranius dixit in togata, cui nomen est:

  1. Adpetis dominátum demens praémature praécocem,

in quo versu animadvertendum est quod praecocem inquit, non ; est enim casus eius rectus non praecoquis, sed praecox.