Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc imperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle quod explicavit dicere maluit quam explicuit, quod esse iam usitatius coeperat.

Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam De inperio Cn. Pompei habuit: Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit. At si explicuit diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.