Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti an sapiens irasceretur.

INTERROGAVI in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur.

Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi quod quis vellet potestatem.

Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram,

et haec ego, inquit, super irascendo sentio;

sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.

Plutarchus, inquit, servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures habenti, tunicam ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit.

Coeperat verberari et non meruisse ut vapulet, [*](vapularet, Veen; Damsté regards as a gloss.) nihil mali, nihil sceleris admisisse. Postremo vociferari inter vapulandum incipit,

neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, [*](iacere. Faster.) sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse: saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque Περὶ Ἀοργησίας pulcherrimum conscripsisse; his omnibus quae in eo libro scripta sint nequaquam convenire, quod provolutus in iram plurimis se plagis multaret.

Plutarchus lente et leniter quid autem, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum neque inmaniter clamo neque in spumam ruborenve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio.

Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui caedebat

conversus, interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age.

Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit ἀοργησίαν et ἀναλγησίαν aliudque esse non iracundum animum, aliud ἀνάλγητον et ἀναίσθητον, id est hebetem et stupentem.

Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi affectus vel affectiones, Graeci πάθη appellant, ita huius quoque motus animi, qui cum est ulciscendi causa saevior ira dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci στέρησιν dicunt, sed mediocritatem, quam μετριότητα illi appellant.