Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.

HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.

Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi.

Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est:

Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.

Tum, cum in senatu res

maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.

Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.

Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.

puer, matre urgente, lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset.

Hoc illa ubi audivit, animus compavescit,

domo trepidans egreditur, ad ceteras matronas perfert. Venit [*](perfert. Venit, Klotz; pervenit, ω. pervenit. It, Mommsen.) ad senatum postridie matrum familias caterva. Lacrimantes atque obsecrantes orant una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae.

Senatores, ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur.

Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat.

Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris

gratia inditum Praetextatus ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.