Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

FIGURARUM quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum.

Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et

qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.

Solidum est quando non longitudines modo et latitudines numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nos quadrantalia dicimus.

Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur,

ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.

Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, [*](ternio, ς triennio, ω. ) qui τριὰς Graece dicitur, efficiat in cubo.

Linea autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant.

Eam [*](ea M., ω. corr. in ς) M. Varro ita definit: Linea est, inquit, longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.

Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.