Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei qui mandavit utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.

IN officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae καθήκοντα philosophi appellant, quaeri solet an negotio tibi dato et quid omnino faceres definite. contra quid facere debeas, si eo facto videri possit

res eventura prosperius exque utilitate eius qui id tibi negotium mandavit.

Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est.

Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset;

si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.

Alii existimaverunt incommoda prius quae metuenda essent, si res gesta aliter foret quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur;

neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent.

autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius cuia [*](cuia, Carrio; cui ea, ω.) res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus

inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.

Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter quam praeceptum est.

Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus.

Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iuris consultissimus, quod pontifex maximus.

Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, [*](magistrum ἀρχιτεκτόνων, Capps; magistrum architectona Moleatensium, B; mag. (māg., V) G. mole (more, P) Atheniensium (attenisium, V), ω.; magistraftus (-tum, ς) Mylasensium or Mylattensium, Mommsen; ἀρχιτέκτονα Myl., Hertz; magistrum Myl., Hosius.) sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.

Tum magister ἀρχιτεκτόνων [*](magister ἀρχιτεκτόνων, Capps; ma g (mag, P) G., ω. magister ἀρχιτεκτόνων, ς.) comperto quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti

facilioremque portatu existimabat, minorem misit.

Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset cur non quem iusserat misisset, causis rationibusque quas dictitabat spretis, vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit, corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus. si quis ad id quod facere iussus est non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.