Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;

quippe cum servi [*]()militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.

Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli [*](in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam ora. NL) codd. ) [*](servi: serviliberi B. )

p.242
ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;[*]()servisque ad vexillum [*]()vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.

Prima sedes velut rabidis beluis mons [*]()Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis [*]()ad imas eius descendere radices et exitu inviso [*]()nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;

inde alia castra, Vareniana, [*]()deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios [*]()atque Metapontum terribili strage populantur.

Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.

Ac ne quod decus [*]()iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.

Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, [*]()deinde [*](Capua: capuam B. ) [*](ad vexillum: ad auxilium B: ad vexillum ad (et L) auxilium N L. ) [*](velut rapidis beluis mons Rossbachius: velut bellus mons B: velut arauiris mons NL. ) [*](delapsi vinculis: dilapsi ungulis B. ) [*](inviso: indiviso B: inuno NL. ) [*](castra post Vareniana add. B. ) [*](Thurios: thauros B: turios N L. ) [*](decus: dedecus B. ) [*]( inde latro NL: de latro B. )

p.244

in honorem [*]()virium gladiator. Quin [*]()defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis [*]()celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.

Inde iam consulares [*]()quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.

Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.

Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur [*]()pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—

hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, [*]()cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1

viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est. [*](honorem Rehd.: honore cet. ) [*](quin Freinshemius x quia B: qui NL. ) [*](imperatoriis: imperatorum B. ) [*](consulares N L: consularem cet. ) [*](consurgitur N L: consurgunt cet. ) [*]( clusi: fusi B. )

p.246