Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane [*]()quasi de industria captante fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius vinceretur.

Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam suae virtutis infesto in Cappadociam agmine ruebat.

Sed hunc Caesar adgressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtrivit, more fulminis, quod uno eodemque momento venit, percussit, abscessit. Nec vana [*]()de se praedicatio est Caesaris, ante hostem victum esse quam visum.

Sic cum exteris; at in Africa cum civibus multo atrocius quam in Pharsalia. Hic reliquias partium naufragarum quidam fugae aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum.

Sparsae [*](plane om. B.) [*](vana: una B. )

p.288
magis quam oppressae vires erant; auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant [*]()in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vinceret Caesar.

Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior; eoque acrior Caesareanorum impetus fuit, indignantium post Pompeium crevisse bellum; denique, quod alias numquam, ante imperium ducis sua sponte signa cecinerunt.

Strages [*]()a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuperi [*]()a silva consternati subito clangore lituorum in suos sese circumegere. Statim exercitus in fugam, nec duces fortiores [*]()quam ut effugerent. Non inconspicua tamen mors omnium.

Iam Scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirenti, respondit hoc ipsum, Bene se habet imperator. Iuba cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit.

Ille et regi suffecit et sibi, cum interim semesi in medio cibi et parentalia fercula [*](sonabant: sonabat B: sanabant L. ) [*](et primum ante strages add. B. ) [*](nuperi Heinsius: nuper codd. ) [*](fortiores scripsi: fortius codd. )

p.290

regio [*]()simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Vticam veluti altera Africae claustra servabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, [*]()ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit.

Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui in-mortalitatem animae docet, paulum quieti dedit;

tunc circa primam vigiliam stricto gladio revelatum pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc virum medici violare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit, quod ipse bis fecerat.

Quasi numquam esset dimicatum, sic arma rursus et partes, quantoque Africa supra Thessaliam fuit,

tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum favoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios.

Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Marte concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus [*]()Didiusque legati conflixere. Sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se navibus bellum, siquidem, quasi furorem civicum [*]()castigaret,

Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, [*]()procellae, viri, naves, armamenta [*]()confligerent! Adde situs ipsius formidinem, vergentia [*]()in unum hinc [*](fercula regio: pericula quaeregio B. ) [*](est post cunctatus add B.) [*](Varus: varius B.) [*](civicum: civium B: avicum L. ) [*](fluctus: fluctibus B: fructus NL. ) [*](armamenta: arma et armenta B. ) [*](vergentia; urgentia B. )

p.292
Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.

Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae [*]()poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda.

Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare [*]()Fortuna.

Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive [*]()respectu [*]()fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et [*]()in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat,

cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic [*]()omnium sensus esset, quo usque illud? Novissime [*]()inusitatum Caesaris oculis nefas: