Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

IAM toto orbe paene pacato maius erat imperium Romanum, quam ut ullis exteris viribus opprimi posset. Itaque invidens fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit.

Ac [*](sollicitat. Isset Halmius: sollicitatis. Sed B: solli-citatiset. Isset N: sollicitatis isset L. )

p.266
Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, [*]()quasi si experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen, detonuerat.

Caesaris furor atque Pompei urbem Italiam, gentes nationes, totum denique qua patebat [*]()imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur,

ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum.

Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,[*]()omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae,

Graeciae totiusque robur orientis; si moram belli, quattuor anni, sed [*]()pro clade rerum breves; [*]()si locum et spatium, [*]()commissum est intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit re-versumque ab occasu totis viribus in Epiro Thessa-liaque consedit; hinc in Aegyptum subito transi-luit, inde respexit Asiam, Africae incubuit, postremo in Hispaniam regyravit [*]()et ibi aliquando defecit.

Sed non et odia partium finita cum bello. Non [*](praeluserat Graevius: praecluserat B: precluxerat L. ) [*](totum denique qua patebat: totumque potibat B: totum denique patebat L. ) [*](Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis: tarcondi motus cotys et thascypolis B. ) [*](anni, sed: annis sed B: anni et L. ) [*](breves Halmius: breve B: breve tempus NL. ) [*]( ubi post spatium dei. Perizonius. ) [*](regyravit: regiravit L: regnavit B. )

p.268
enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.

Causa tantae calamitatis eadem quae [*]()omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio [*]()consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam.

Metellus ob inminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeio actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit.

Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, ut [*]()vellet tamen auctions opes; C. Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat.

Sic igitur Caesare dignitatem conparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit.

Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate [*](eadem quae Aldus: eademque codd. ) [*]( Afranio: Africano B. ) [*]( ut add. Mommsenus. )

p.270

trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere continebat, statim aemulatio erupit.

Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas! Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet.

Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides. [*]()De successione Caesaris senatus, id est Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur.

Ut daretur consulatus absenti, quem decem tribuni favente Pompeio nuper decreverant, dissimulante eodem negabatur: veniret et peteret more maiorum.

Ille contra flagitare decreta, ac, nisi fides permaneret, non remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere.

Prima civilis belli harena Italia fuit, cuius arces levibus praesidiis Pompeius insederat; sed omnia [*](primum coniurationis fides Halmius: prima coniurationis fide codd. )

p.272

subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Vmbria Thermus, Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset.

Et ceperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga evasit. Turpe dictu: modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.