Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis.

Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac

focis ageret? Quid tam aequum quam inopem

populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius [*]()libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? [*]()Sed haec ipsa in perniciem redibant,

et misera res publica in exitium [*]()sui merces erat.

Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id [*](quid ad ius: quid satius B: quid ius L. ) [*](niteretur: uteretur B. ) [*](in exitium: inexilium B. )

p.222

est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam [*]()relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?