Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Pulsis urbe regibus prima pro libertate arma corripuit. Nam Porsenna rex Etruscorum ingentibus copiis aderat et Tarquinios manu reducebat.

Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.

Tunc illa tria Romani nominis [*]()prodigia atque miracula. Horatius, Mucius, Cloelia, qui nisi in annalibus forent, hodie fabulae viderentur.

Quippe Horatius Cocles postquam hostes undique instantes solus summovere non poterat, ponte rescisso transnatat Tiberim nec arma dimittit.

Mucius Scaevola regem per insidias in castris ipsius adgreditur, sed ubi frustrato circa purpuratum eius ictu tenetur, ardentibus focis inicit manum terroremque geminat dolo.

En, ut scias,[*](illa tria Romani nominis Koehlerus: illa in romani nominis B: illa romana N L. )

p.32
inquit, quem virum effugeris; idem trecenti iuravimus; cum interim—inmane dictu—hic interritus,

ille trepidaret, tamquam manus regis arderet. Sic quidem viri; sed ne qui sexus a laude cessaret, ecce et virginum virtus. Una ex opsidibus regi datis elapsa custodiam, [*]()Cloelia, per patrium flumen equitabat.

Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit. Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.