Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quodam fato, quasi ita convenisset inter Poenos et Macedonas ut tertio quoque vincerentur, eodem [*](si quidem Iahnius: ipsi quidem BN: sed ipsi quidem L,) [*](Scodram: scoriadam B: scordam NL. )

p.134

tempore utrique arma moverunt. Sed prior iugum excutit Macedo, aliquanto quam ante gravior, dum contemnitur.

Causa belli prope erubescenda. Quippe regnum pariter et bellum vir ultimae sortis Andriscus invaserat, dubium liber an servus, mercennarius certe; sed quia vulgo Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur,[*]()regiam formam, regium nomen, animum quoque regis implevit.

Igitur dum haec ipsa contemnit populus Romanus, Iuventio praetore contentus, virum non Macedonicis modo sed Thraciae quoque auxiliis ingentibus validum temere temptavit, in victusque [*]()a veris regibus, ab illo imaginario et scaenico rege superatus est.

Sed consul Metellus amissum cum legione praetorem plenissime ultus est. Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet. [*](Philippus ex similitudine Philippi Persae filii vocabatur Sauppius: philippus persae filius vocabatur B: philippus ex similitudine philippi pseudo filippus (philippus L) vocabatur NL.) [*]( invictusque a veris regibus Freinshemius: invictusque non a veris regibus sed NL: invalidus que non veris regibus sed B. )

p.136