Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.

Quippe ex perpetuo annuum [*]()placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro [*](colonia: coloniam B. ) [*](incenderetur: incendetur B. ) [*](annuum L I: annum B. )

p.28
regibus, ut consulere civibus suis se [*]()debere meminissent.

Tantumque libertatis [*]()novae gaudium incesserat, [*]()ut vix mutati status fidem caperent [*]()alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe [*]()dimitteret.

Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam [*]()liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis [*]()aedis suas in plana [*]()summisit.

Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem [*]()regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.

Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus [*]()adsidue usquequaque finitimis;

quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem [*](se add. Halmius.) [*](libertatis: libertati B. ) [*](incesserat: incenserat B.) [*](caperent: caperet B. ) [*](urbe: urbem B I N.) [*](augendam: augendum B. ) [*](eminentis N: aeminenti B.) [*](plana: planas B. ) [*](urbem: urbe B. ) [*](imperio, lacessentibus: imperium lacescentibus B. )

p.30

incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.