Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

MACEDONIAM Asia [*]()statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, [*]()sic ab Europa [*]()in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.

Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes,

quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret; sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat.

Nec sane viris opibus armisque quicquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est.

Inpulere regem in id bellum illinc Thoas, Aetoliae princeps, inhonoratam apud Romanos querens adversus Macedonas militiae suae societa- [*](Asia add. Halmius.) [*](Europam L: Achaiam B.) [*](Europa: Achaia B. )

p.120
tem, hinc Annibal, qui in Africa victus, profugus et pacis inpatiens hostem populo Romano toto orbe quaerebat.

Et quod illud fuisset periculum, si se consiliis eius rex tradidisset, id est si Asiae viribus usus fuisset miser Annibal? Sed rex suis opibus et nomine regio fretus satis habuit bellum movere.

Europa iam dubio procul iure belli ad Romanos pertinebat. Hic Lysimachiam, urbem in litore Thracio positam a maioribus suis, Antiochus ut hereditario iure repetebat.

Hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Sed maximus regum, contentus fortiter indixisse bellum, cum ingenti strepitu ac tumultu movisset ex Asia, occupatis statim insulis Graeciaeque litoribus otia et luxus quasi victor agitabat.

Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit. Hic ille positis aureis sericisque tentoriis sub ipso freti murmure, cum praefluentes aquae tibiis fidibusque concinerent, conlatis undique quamvis per hiemem rosis, ne non aliquo genere ducem agere videretur, [*]()virginum puerorumque dilectus habebat.

Talem ergo regem iam luxuria sua debellatum Acilio Glabrione consule populus Romanus in insula adgressus ipso statim adventus [*](agere videretur om. B. )

p.122

sui nuntio coëgit ab insula fugere. Tum praecipitem apud Thermopylas adsecutus, locum trecentorum Laconum speciosa clade memorandum, ne ibi quidem fiducia loci resistentem, mari ac terra cedere coëgit.

Statim et e vestigio itur in Syriam. Classis regia Polyxenidae Annibalique commissa— nam rex proelium nec spectare poterat,—duce Aemilio Regillo, adremigantibus Rhodiis tota laceratur.

Ne sibi placeant Athenae; in Antiocho vicimus Xerxen, in Aemilio Alcibiaden aequavimus,

Epheso Salamina pensavimus. Tum consule Scipione, cui frater, ille modo victor Carthaginis Africanus, aderat voluntaria legatione, debellari regem placet. Et iam toto cesserat mari, sed nos imus ulterius.

Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.

Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.

[*]()Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. [*]()Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.

Victo et supplici pacem par- [*](vallaverat: vallaverant NL: variaverat B. ) [*](corruperat: perruperat B. )

p.124
temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.