Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
  2. quam cum μῶλυ uocat, mentula μῶλυ fuit.
  3. hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
  4. grandia Dulichii uasa petisse uiri.
  5. huius et Alcinoi mirata est filia membrum
  6. frondenti ramo uix potuisse tegi.
  7. ad uetulam tamen ille suam properabat, et omnis
  8. mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
  9. quae sic casta manes, ut iam conuiuia uisas
  10. utque fututorum sit tua plena domus.
  11. e quibus ut scires quicumque ualentior esset,
  12. haec es ad arrectos uerba locuta procos:
  13. 'nemo meo melius neruum tendebat Ulixe,
  14. siue illi laterum siue erat artis opus.
  15. qui quoniam periit, uos nunc intendite, quemquem
  16. esse uirum sciero, uir sit ut ille meus.'
  17. hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
  18. illo sed nondum tempore natus eram.