Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens ? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero.

Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri.

Decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed

v3.p.106
adsentior. Ex animo illum, non quia necesse est, sequor. Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu. Nullum tributum invitus conferam. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris.

Vesicae [*](vesicae later MSS.; vesica BA.) te dolor inquietavit, epistulae venerunt [*](venerunt von Ian; vero erunt BA.) parum dulces, detrimenta continua, propius [*](propius later MSS.; propitius BA.) accedam, de capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem ? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia. "

Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus." Tam effeminata vox virum dedecet. Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat.

Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.

Atqui vivere, Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putida [*](putida later MSS.; putica BA.) quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa. Vale.

v3.p.108
THE EPISTLES OF SENECA