Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert. [*](refert a later MS. and Madvig; perfert BA.) Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia [*](quia later MSS.; quae BA.) ex illa est.

Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos [*](securos later MSS.; servitus BA.) servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit;

v2.p.448
tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam [*](fortunam Buecheler; fortuna BA.) aut quis se prudens ob aliena miratur ?

Quid est beata vita ? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur ? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.

Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta. [*](honesta Hense; non est BA.) Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?

Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non [*](die non Erasmus; zenon BA.) esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla

v2.p.450
momentum ?

Si non es sola honestate [*](honestate later MSS.; honesta B1A.) contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam [*](ad hanc vitam Buecheler; magno vitam B; magnevitam A.) facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est ?

Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus [*](coloribus later MSS.; caloribus BA.) sonisque [*](sonisque Windhaus; souis or solis MSS.) constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.

Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem [*](et enervem Rossbach; inenervem BA.) et abiectam.

Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum [*](qenerosissimi summum Buecheler; generosissimum (or -i) MSS.) bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male [*](ac male Schweighaeuser; animalis BA.) congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla

  1. Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
  2. Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
  3. Delphinum caudas utero commissa luporum.
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !

Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum ? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta. [*](incesta Gruter; infesta BA.) "Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio, [*](vacatio later MSS.; vagatio BA.) non petes illas ?"

Quidni petam ? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum ? Hoc unum, bene eligi. Nam cum [*](cum omitted in A and supplied by a late hand in B. Buecheler suggests nam vestem qualem decet cum. sumo.) vestem qualem decet,

v2.p.454
sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.

Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum [*](mundum later MSS.; mundus BA.) et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.

Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula ? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.

"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."

Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse.

v2.p.456
Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beato [*](a beato later MSS.; beato BA.) ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ? In summo deficit clivo?

Commoda sunt in vita [*](in vita later MSS.; invida BA.) et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.

Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis. Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur. " Sed quaedam," inquit, " soli quoque opstant." At sol integer est [*](at sol integer est Buecheler; ipsamasole integra est BA. A §5.) etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur. Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor,

v2.p.458
ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.

Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.

Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis ? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum [*](tororum Capps; horum MSS.; ceterorum Buecheler; nervorum Kronenberg.) sanitas firmitasque.

Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio [*](in medio later MSS.; medio BA) relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse ? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam ? Deinde si

v2.p.460
damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur. Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi [*](transferendi later MSS.; transiendi BA.) statum, ne interpellandi quidem optimum.