Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante [*](ante added by Wolters.) omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.

Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore. [*](segniore Pincianus; segnior MSS.) Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui

v2.p.202
devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest, [*](ipsum exest Haase; ipsum exesse or ipsum ex se est MSS.) sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.

In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.

Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam imputes mihi. Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret.

Quid tibi do, ne Aetnam describas [*](nemo describas Rubenius; nemo quid mandaret tibi donec aetnam describas (t) MSS.) in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas ? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.

M ultum [*](sed before multum deleted by Madvig.) interest, utrum ad consumptam materiam

v2.p.204
an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis.

Sunt enim publica. [*](The phrase iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi, which occurs here in the MSS., is transferred by Wolters to Ep. 88. 12, where it suits the context.) Aut ego te non novi aut Aetna tibi salivam movet. Iam cupis grande aliquid et par prioribus scribere. Plus enim sperare modestia tibi tua non permittit, quae tanta in te est, ut videaris mihi retracturus ingenii tui vires, si vincendi periculum sit; tanta tibi priorum reverentia est.

Inter cetera hoc habet boni sapientia: nemo ab altero potest vinci, nisi dum ascenditur. Cum [*](cum ad Gronovius; dum ad MSS.) ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur. Numquid sol magnitudini suae adicit ? Numquid ultra quam solet, luna procedit ? Maria non crescunt. Mundus eundem habitum ac modum servat.

Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt. Quicumque fuerint sapientes, pares erunt et aequales. Habebit unusquisque ex iis proprias dotes: alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior; illud, de quo agitur, quod beatum facit, aequalest [*](aequale est later MSS.; aequale VPb.) in omnibus.

An Aetna tua possit sublabi

v2.p.206
et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio; virtutem non flamma, non ruina inferius adducet. Haec una maiestas deprimi nescit. Nec proferri ultra nec referri potest. Sic huius, ut caelestium, stata magnitudo est. Ad hanc nos conemur educere.

Iam multum operis effecti est; immo, si verum fateri volo, non multum. Nec enim bonitas est pessimis esse meliorem. Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem ? Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.

Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi. Sursum illum vocant initia sua. Erit autem illic etiam antequam hac custodia exsolvatur, cum vitia disiecerit purusque ac levis in cogitationes divinas emicuerit.

Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat. Gloria umbra virtutis est; etiam invitam [*](invitam Velz.; invita VPb.) comitabitur. Sed

v2.p.208
quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.

Quamdiu videbatur furere Democritus ! Vix recepit Socraten fama. Quamdiu Catonem civitas ignoravit! Respuit nec intellexit, nisi cum perdidit. Rutili innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset iniuriam; dum violatum effulsit. Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est? De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat; quam multorum profectus in notitiam evasere post ipsos ! Quam multos fama non excepit, sed eruit!

Vides Epicurum quantopere non tantum eruditiores, sed haec quoque imperitorum turba miretur. Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat. Multis itaque iam annis Metrodoro suo superstes in quadam epistula, cum amicitiam suam et Metrodori grata commemoratione cecinisset, hoc novissime adiecit, nihil sibi et Metrodoro inter bona tanta nocuisse, quod ipsos illa nobilis Graecia non ignotos solum habuisset, sed paene inauditos.

Numquid ergo non postea quam esse desierat, inventus est ? Numquid non opinio eius enituit? Hoc Metrodorus quoque in quadam epistula

v2.p.210
confitetur, se et Epicurum non satis enotuisse; sed post se et Epicurum magnum paratumque nomen habituros, qui voluissent per eadem ire vestigia.

Nulla virtus latet, et latuisse non ipsius est damnum. Veniet qui conditam et saeculi sui malignitate conpressam dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient; ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem nihil pertinebit posterorum sermo; tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit.

Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis inponit leviter extrinsecus inducta facies; veritas in omnem partem sui eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium; perlucet, si diligenter inspexeris. VALE.

v2.p.212