Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.

Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo

  1. Alta procelloso speculatur vertice Pallas,
ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est. [*](indicium before est deleted by Muretus.)

In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset

v2.p.170
rerum mearum status, quid adferrent; olim iam nec perit quicquam nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis. Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simus [*](simus later MSS.; sumus VPb.) ingressi, quam peragere non est necesse.

Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris; vita non est inperfecta, si honesta est. Ubicumque desines, si bene desines, tota est. Saepe autem et fortiter desinendum est et non ex maximis causis; nam nec eae [*](nec eae O. Rossbach; nec et VPb.) maximae sunt, quae nos tenent.

Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus [*](J. W. Duff would read, with Kron., vietus, " old," " withered.") et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte. Convocavit complures amicos. Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur; amicus noster Stoicus, homo egregius et, ut verbis illum, quibus laudari dignus est, laudem, vir fortis ac strenuus, videtur mihi optime illum cohortatus.

Sic enim coepit: " Noli, mi Marcelline, torqueri, tamquam de

v2.p.172
re magna deliberes. Non est res magna vivere; omnes servi tui vivunt, omnia animalia; magnum est honeste mori, prudenter, fortiter. Cogita, quamdiu iam idem facias: cibus, somnus, libido, per hunc circulum curritur. Mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest."

Non opus erat suasore illi, sed adiutore; servi parere nolebant. Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset; alioqui tam mali exempli esse occidere dominum quam prohibere.

Deinde ipsum Marcellinum admonuit non esse inhumanum, quemadmodum cena peracta reliquiae circumstantibus dividantur, sic peracta vita aliquid porrigi iis, qui totius vitae ministri fuissent. Erat Marcellinus facilis animi et liberalis, etiam cum de suo fieret. Minutas itaque summulas distribuit Sentibus servis et illos ultro consolatus est.

Non fuit illi opus ferro, non sanguine; triduo abstinuit et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde inlatum est, in quo diu iacuit et calda subinde suffusa paulatim defecit, ut aiebat, non sine quadam voluptate, quam adferre solet lenis dissolutio non inexperta nobis, quos aliquando liquit animus.

v2.p.174

In fabellam excessi non ingratam tibi. Exitum enim amici tui cognosces non difficilem nec miserum. Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est. Sed ne inutilis quidem haec fabella fuerit. Saepe enim talia exempla necessitas exigit. Saepe debemus mori nec volumus, morimur nec volumus.

Nemo tam imperitus est, ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat. Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui fiet, quod post annos mille non vivet. Haec paria sunt; non eris nec fuisti. Utrumque tempus alienum est.

In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes ? Quid fles ? Quid optas ? Perdis operam.

  1. Desine fata deum flecti sperare precando.
Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur. Eo ibis, quo omnia eunt. Quid tibi novi est ? Ad hanc legem natus es. Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te. Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.

Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus

v2.p.176
comitabitur ? Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt. Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas ? Nullum sine exitu iter est.

Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum ? Puerorum referam. Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat " non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.

Tam prope libertas est; et servit aliquis ? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri ? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est ? Puta nolle te sequi; duceris. Fac tui iuris, quod alieni est. Non sumes pueri spiritum, ut dicas " non servio" ? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae. Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.

Ecquid habes, propter quod expectes ? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa

v2.p.178
satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es. [*](es later MSS.; est VPb.) Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.

Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest [*](amicos? quis enim tibi potest added by Madvig.) amicus esse ? Patriam ? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes ? Solem ? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum ? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.

Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis ? Vivere vis; scis enim ? Mori times; quid porro ? Ista vita non mors est ? C Caesar, [*](C. Caesar Bentley and O. Rossbach; t. caesar VO; caesar Pb.) cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: " nunc enim," inquit, " vivis ? " Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis ?

"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste

v2.p.180
facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor." Quid ? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori ? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.

Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere ? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. VALE.