Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Inimicitias mihi denuntias, si quicquam ex iis, quae cotidie facio, ignoraveris. Vide, quam simpliciter tecum vivam: hoc quoque tibi committam. Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio. "Bona," inquis, "aetate." Quidni bona? Quid autem stultius est quam, quia diu non didiceris, non discere ? "

Quid ergo ? Idem faciam, quod trossuli et iuvenes?" Bene mecum agitur, si hoc unum senectutem meam . [*](dedecet Pincianus; decet VPb.) Omnis aetatis homines haec schola admittit. " In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur ? " In theatrum senex ibo et

v2.p.148
in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?

Tamdiu discendum est, quamdiu nescias; si proverbio credimus, quamdiu vivas. Nec ulli hoc rei magis convenit quam huic: tamdiu discendum est, quemadmodum vivas, quamdiu vivas. Ego tamen illic aliquid et doceo. Quaeris, quid doceam ? Etiam seni esse discendum.

Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti [*](petenti Erasmus; petentes VPb; petentibus later MSS.) domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadent! contemnenda est ipse contemptus.

Perge, Lucili, et propera, tibi ne et ipsi [*](tibi ne et ipsi Hense; tibi nec (ne Vb) tibi VPb; ne tibi later MSS.) accidat, quod mihi, ut senex discas; immo ideo magis propera, quoniam diu [*](diu Buecheler; id VPb.) non adgressus es, quod perdiscere vix senex possis. " Quantum," inquis, " proficiam ? "

v2.p.150

Quantum temptaveris. Quid expectas ? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi; virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum, quod honestum; in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.

Quare autem unum sit bonum, quod honestum, dicam, quoniam parum me exsecutum priore epistula iudicas magisque hanc rem tibi laudatam quam probatam putas, et in artum, quae dicta sunt, contraham.

Omnia suo bono constant. Vitem fertilitas commendat et sapor vini, velocitas cervum. Quam fortia dorso iumenta sint quaeris, quorum hic unus est usus, sarcinam ferre. In cane sagacitas prima est, si investigare debet feras, cursus, si consequi, audacia, si mordere et invadere. Id in quoque optimum esse debet, cui nascitur, quo censetur.

In homine optimum quid est ? Ratio; hac antecedit animalia, deos sequitur. Ratio ergo perfecta proprium bonum est, cetera illi cum animalibus satisque communia sunt. Valet; et leones. Formosus est; et pavones.

v2.p.152
Velox est; et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero, quid in se maximum habeat, sed quid suum. Corpus habet; et arbores. Habet impetum ac motum voluntarium; et bestiae et vermes. Habet vocem; sed quanto clariorem canes, acutiorem aquilae, graviorem tauri, dulciorem mobilioremque luscinii ?

Quid in homine proprium ? Ratio. Haec recta et consummata felicitatem hominis implevit. [*](The words quid in homine implevit are suspected by Hilgenfeld.) Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit; homini autem suum bonum ratio est; si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit. Haec ratio perfecta virtus vocatur eademque honestum est.

Id itaque unum bonum est in homine, quod unum hominis est. Nunc enim non quaerimus, quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum. Si nullum aliud est hominis quam ratio, haec erit unum eius bonum, sed pensandum cum omnibus. Si sit aliquis malus, puto improbabitur; si bonus, puto probabitur. Id ergo in homine primum solumque est, quo et probatur et inprobatur.

Non dubitas, an hoc sit bonum; dubitas an solum bonum sit. Si quis omnia alia habeat, valetudinem, divitias, imagines multas, frequens atrium, sed malus ex confesso sit, inprobabis

v2.p.154
illum. Item si quis nihil quidem eorum, quae rettuli, habeat, deficiatur pecunia, clientium turba, nobilitate et avorum proavorumque serie, sed ex confesso bonus sit, probabis illum. Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.

Quae condicio rerum, eadem hominum est. Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.

Gladium bonum dices non cui auratus est balteus nec cuius vagina gemmis distinguitur, sed cui et ad secandum subtilis acies est et mucro munimentum omne rupturus. Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur. Eo quidque laudatur, cui comparatur, quod illi proprium est.

Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit. Bonus autem est, si ratio eius explicita et recta est et ad naturae suae voluntatem accommodata.

Haec

v2.p.156
vocatur virtus, hoc est honestum et unicum hominis bonum. Nam cum sola ratio perficiat hominem, sola ratio perfecta beatum facit; hoc autem unum bonum est, quo uno beatus edicitur. Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia; sed ideo unum ipsa bonum est, quia nullum sine illa est.

Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est; validiorem autem animum et excelsiorem et ampliorem facit virtus. Nam cetera, quae cupiditates nostras inritant, deprimunt quoque animum et labefaciunt et, cum videntur adtollere, inflant ac multa vanitate deludunt. Ergo unum id bonum est, quo melior animus efficietur.

Omnes actiones totius vitae honesti ac turpis respectu temperantur; ad haec faciendi et non faciendi ratio derigitur. Quid sit hoc, dicam: vir bonus quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiam si [*](etiam si later MSS.; etiam sine pecunia si VPb.) laboriosum erit, faciet, etiam si damnosum erit, faciet, etiam si periculosum erit; rursus quod turpe erit, non faciet, etiam si pecuniam adferet, etiam si voluptatem, etiam si potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.

Ergo si honestum utique secuturus est, turpe utique vitaturus et in omni actu vitae spectaturus haec duo,

v2.p.158
nec aliud bonum quam honestum [*](nec aliud bonum nisi (quam Hense) honestum, omitted by VPb, is supplied by the Venice edition of 1492.) nec aliud malum quam turpe, si una indepravata virtus est et sola permanet tenoris sui; unum est bonum virtus, cui iam accidere, ne sit bonum, non potest. Mutationis periculum effugit; stultitia ad sapientiam erepit, sapientia in stultitiam non revolvitur.

Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse. Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret. Amor enim, ira, [*](amor enim, ira Chatelain; amor e in ira V; amore in ira Pb.) cupiditas pericula depoposcerunt. Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.