Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit ? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. "Hoc est," inquis, " nec calidum nec frigidum pati." Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix

v2.p.36
media regelatur aestate.

Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam ? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.

Quaeris, an omne bonum optabile sit. "Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."

Distingue, mi Lucili, ista, et intelleges esse in iis aliquid optandum. Tormenta abesse a me velim; sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram, optabo, Quidni ego malim non incidere bellum ? Sed si inciderit, ut vulnera, ut famem et omnia,quae bellorum necessitas adfert, generose feram, optabo. Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam; sed si aegrotandum fuerit, ut nihil intemperanter, nihil effeminate faciam. optabo. Ita non incommoda optabilia sunt, sed virtus, qua perferantur incommoda.

v2.p.38

Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum. Ego dissentio. Quare ? Primum quia fieri non potest, ut aliqua res bona quidem sit, sed optabilis non sit. Deinde si virtus optabilis est, nullum autem sine virtute bonum est, omne bonum optabile est. Deinde etiam [*](etiam si MSS.; Madvig deleted si.) tormentorum fortis patientia optabilis est.

Etiamnunc interrogo: nempe [*](nempe Haase; neme MSS.) fortitudo optabilis est? Atqui pericula contemnit et provocat. Pulcherrima pars eius maximeque mirabilis illa est, non cedere ignibus, obviam ire vulneribus, interdum tela ne vitare quidem, sed pectore excipere. Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est; hoc enim fortitudinis pars est. Sed [*](Buecheler would delete sed.) separa ista, ut dixi; nihil erit quod tibi faciat errorem. Non enim pati tormenta optabile est, sed pati fortiter. Illud opto "fortiter," quod est virtus.

" Quis tamen umquam hoc sibi optavit ? " Quaedam vota aperta et professa sunt, cum particulatim fiunt, quaedam latent, cum uno voto multa conprensa sunt. Tamquam opto mihi vitam honestam. Vita autem honesta actionibus variis constat; in hac est Reguli arca, Catonis scissum manu sua vulnus, Rutili exilium, calix venenatus, qui Socraten transtulit e carcere in caelum. Ita cum optavi mihi vitam honestam, et

v2.p.40
haec optavi, sine quibus interdum honesta non potest esse.

  1. O terque quaterque beati.
  2. Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
  3. Contigit oppetere !
Quid interest, optes hoc alicui an optabile fuisse fatearis ?

Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putans [*](putans later MSS.; putas pVPb.) bonam mortem. Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?

Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia. Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.

Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse,

v2.p.42
quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis ? Sunt quaedam tristis voltus bona. Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.

Ita tu non putas Regulum optasse, ut ad Poenos perveniret ? Indue magni viri animum et ab opinionibus volgi secede paulisper. Cape, quantam debes, virtutis pulcherrimae ac magnificentissimae speciem, quae nobis non ture nec sertis, sed sudore et sanguine colenda est.

Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte [*](alte Hense and Buecheler; ante Gertz; autem p; omitted by VPb.) demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es " vellem quae velles " et "moleste fero" an "feliciter quod agis" ?

Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia [*](malacia (malatia) p; malitia VPb.) est.

Attalus Stoicus dicere solebat: " malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est." Audi Epicurum, dicet et " dulce est." Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.

Uror,

v2.p.44
sed invictus. Quidni hoc optabile putem [*](optabile putem Hense; Mobile autem p; optabile sit VPb.) — non quod urit me ignis, sed quod non vincit ? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. VALE.