Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes; tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te

v1.p.230
audio, delectet ? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.

Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est ? Non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in particulas ac lancinamus.

Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia. Fit hoc, premeris; accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.

O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut [*](ut added by Gertz.) in summa tui satietate !

Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri ? Nemo sibi contigit. Optaverunt itaque

v1.p.232
tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos conpilant, ut te locupletent. Quicquid ad te transferunt, alicui detrahendum est.

Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris [*](veris Erasmus; verbis MSS.) bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta. VALE.