Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cupio mehercules amicum tuum formari, ut desideras, et institui; sed valde durus capitur, immo, quod est molestius, valde mollis capitur et consuetudine mala ac diutina fractus. volo tibi ex nostro artificio exemplum referre.

Non quaelibet insitionem vitis patitur; si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque solemus supra terram praecidere, ut si non respondit, temptari possit secunda fortuna, et iterum repetita infra terram inseratur.

Hic, de quo scribis et mandas, non habet vires; indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit. Non potest recipere rationem, non potest nutrire. " At cupit ipse." Noli credere. Non dico illum mentiri tibi; putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria; cito cum illa redibit in gratiam. "

Sed dicit se offendi vita sua." Non negaverim. Quis enim non offenditur ? Homines vitia sua et amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam,

v3.p.282
cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam; nunc illis male convenit. VALE.