De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" At quare non ignoscet ? " Agedum constituamus nunc quoque, quid sit venia, et sciemus dari illam a sapiente non debere. Venia est poenae meritae remissio. Hanc sapiens quare non debeat dare, reddunt rationem diutius, quibus hoc propositum est; ego ut breviter tamquam in alieno

p.444
iudicio dicam : "Ei ignoscitur, qui puniri debuit ; sapiens autem nihil facit, quod non debet, nihil praetermittit, quod debet ; itaque poenam, quam exigere debet, non donat.

Sed illud, quod ex venia consequi vis, honestiore tibi via tribuet; parcet enim sapiens, consulet et corriget; idem faciet, quod, si ignosceret, nec ignoscet, quoniam, qui ignoscit, fatetur aliquid se, quod fieri debuit, omisisse. Aliquem verbis tantum admonebit, poena non adficiet aetatem eius emendabilem intuens; aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus ; hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt.

Haec omnia non veniae, sed clementiae opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet ; non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat ; et absolvere illi licet et, quanti vult, taxare litem. Nihil ex his facit, tamquam iusto minus fecerit, sed tamquam id, quod constituit, iustissimum sit. Ignoscere autem est, quem iudices puniendum, non punire ; venia debitae poenae remissio est. Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet ; plenior est quam venia, honestior est.

p.446

De verbo, ut mea fert opinio, controversia est, de re quidem convenit. Sapiens multa remittet, multos parum sani, sed sanabilis ingenii servabit. Agricolas bonos mutabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt ; illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant; alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.

Videbit, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava Sectantur." ---

p.448

Hildebertus Cenomanensis ep. 1.3 (CLXXI. 145 Mign.) De clementia quoque compendiosa principibus capitula Seneca evigilavit, in quibus ideo brevitatem dilexit non obscuram, ut magnis occupatos legere non taederet. Ea igitur pro te et ad te suscepta suscipe atque recordare, quae dudum didiceris ex te et per te. Pauca ea sunt :

Clementiae est aliquid ultrici detrahere sententiae. Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit. Culpa est totam persequi culpam. Immisericordem profitetur, cui quicquid licet, libet. ---

Gloriosa virtus est in principe citra punire quam liceat. Virtus est ad vindictam necessitate trahi, non voluntate venire. Magnum quid et divinum sapit offensus clemens. ---

Item : Bonus princeps neminem sine poena punit, neminem sine dolore proscribit. Bonus princeps ita crimen insequitur, ut quem punit, hominem reminiscatur. ---

Item : Bonus princeps sibi dominatur, populo servit, nullius sanguinem contemnit : inimici est, sed eius, qui amicus fieri potest ; nocentis est, sed hominis. Cuiuscumque sit, quia non potuit dare, crimen putat auferre. Ideo quotiens funditur, confunditur.