De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in[*]( in added by Lipsius. ) iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte :

“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.

Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.

Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant di beneficia congerere

de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos ;

demus, etiam si multa in irritum data sunt ; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare[*]( retemptare Madvig : temptare MSS. ) libuisset.