De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed omnium, quos fortuna irritavit implendo. Cyrum et Cambysen et totum regni Persici stemma percense. Quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione finierit ? Nec id mirum est ; quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.

Unus est sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda. Non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia ; non opus est legione nec equestribus turmis. Quemadmodum di immortales regnum inermes regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque tutela est, ita hic officia sua,

quamvis latissime pateant, sine tumultu obit et omne humanum genus potentissimus eius optimusque infra se videt. Derideas licet :

ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem : " Haec omnia mea sunt ! " Sic fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia.