De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua

deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant.

Apud nos primi omnium C.[*]( C. added by Muretus. ) Gracchus et mox Livius Drusus instituerunt segregare turbam suam et alios in secretum recipere, alios cum pluribus, alios universos. Habuerunt itaque isti amicos primos, habuerunt secundos, numquam veros.

Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ? Aut potest huius tibi fides patere, qui per fores maligne apertas non intrat, sed illabitur ? Huic pervenire usque ad libertatem destringendam licet, cuius vulgare et publicum verbum et promiscuum ignotis " Have ! " non nisi suo ordine emittitur ?

Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.

In pectore amicus, non in atrio quaeritur; illo recipiendus, illic retinendus est et in sensus recondendus. Hoc doce : gratus es.