De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito occupaverit, exclamare : Hoc habeo, quodcumque dedi. O ! quantum habere potuit, si voluisset ! Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis ? Procurator es.

Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci

cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra. In depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia ; aut hostis illa aut hostilis animi successor invadet.

Quaeris, quomodo illa tua facias ? Dona dando. Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.

Istud, quod suspicis, quo te divitem ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet. Domus est, servus est, nummi sunt ; cum donasti, beneficium est.