De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Non nocet," inquit, " illi votum meum, quia simul opto et periculum et remedium." Hoc dicis non nihil te peccare sed minus, quam si sine remedio periculum optares. Nequitia est ut extrahas mergere

, evertere ut suscites, ut emittas includere. Non est beneficium iniuriae finis, nec umquam id detraxisse meritum est, quod ipse, qui detraxit, intulerat.

Non vulneres me malo quam sanes. Potes inire gratiam, si, quia vulneratus sum, sanas, non, si vulneras, ut sanandus sim. Numquam cicatrix nisi conlata vulneri placuit, quod ita coisse gaudemus, ut non fuisse mallemus. Si hoc ei optares, cuius nullum beneficium haberes, inhumanum erat votum ; quanto inhumanius ei optas, cui beneficium debes !