De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Sciam," inquit, " solem ac lunam nobis velle prodesse, si nolle potuerint ; illis autem non licet non moveri. Ad summam consistant et opus suum intermittant." Hoc vide quot modis refellatur. Non ideo minus vult, qui non potest nolle ;

immo maximum argumentum est firmae voluntatis ne mutari quidem posse. Vir bonus non potest non facere, quod facit ; non enim erit bonus, nisi fecerit ; ergo nec bonus vir beneficium dat, quia facit, quod debet, non potest autem non facere, quod debet. Praeterea multum interest, utrum dicas :

" Non potest hoc non facere," quia cogitur, an : " Non potest nolle." Nam si necesse est illi facere, non debeo ipsi beneficium, sed cogenti; si necesse est illi velle ob hoc, quia nihil habet melius, quod velit, ipse se cogit ; ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.

" Desinant," inquit, " velle." Hoc loco tibi illud occurrat : Quis tam demens est, ut eam neget voluntatem esse, cui non est periculum desinendi vertendique se in contrarium, cum ex diverso nemo aeque videri debeat velle, quam cuius voluntas usque eo

certa est, ut aeterna sit ? An, si is quoque vult, qui potest statim nolle, is non videbitur velle, in cuius naturam non cadit nolle ?