De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.

Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.

Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo : " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi ? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero ? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo : " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea :

tua, quod redimis, mea, quod me redimis ; tibi enim ad utilitatem tuam satis est quoslibet redemisse.

Itaque debeo, non quod redimis me, sed quod eligis ; poteras enim et alterius redemptione idem consequi, quod mea. Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum. Praefers me aliis ; hoc totum mea causa facis.

Itaque, si praetorem te factura esset decem captivorum redemptio, decem autem soli captivi essemus, nemo quicquam tibi deberet ex nobis, quia nihil haberes, quod cuiquam imputares, a tua utilitate seductum. Non sum invidus beneficii interpres nec desidero illud mihi tantum dari, sed et mihi."