De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus,

vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?

Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.