De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quaedam, Liberalis, virorum optime, exercendi tantum ingenii causa quaeruntur et semper extra vitam iacent ; quaedam et, dum quaeruntur, oblectamento sunt et quaesita usui. Omnium tibi copiam faciam ; tu illa, utcumque tibi visum erit, aut peragi iubeto aut ad explicandum ludorum ordinem induci. Quin his quoque, si abire protinus iusseris, non nihil actum erit ; nam etiam quae discere supervacuum est, prodest cognoscere. Ex vultu igitur tuo pendebo ; prout ille suaserit mihi, alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam.