De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Beneficium," inquit, " sibi dare oportet ; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia ; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura vitandi, profutura appetendi.

Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur. Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est. Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio ? Quod se eripuisset latronibus ? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium ; nemo sibi donat, non magis quam credit.

Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum. Quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium

det ? Quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur ? Liberavi me periculo : beneficium mihi dedi. Iterum me periculo libero : utrum do beneficium an reddo ?

Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare ? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde debere, deinde referre ; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.