De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Satis, ut existimo, hanc partem tractavimus, an turpe esset beneficiis vinci. Quod qui quaerit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium ; manifestum enim fuisset non esse turpe a se ipsum vinci.

Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an

possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut videretur quaerendum, illa fecerunt : solemus dicere ; " gratias mihi ago " et " de nullo queri possum alio quam de me" et " ego mihi irascor " et " ego a me poenas exigam " et " odi me," multa praeterea eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur.

" Si nocere," inquit, " mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim ? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia vocarentur, quare, si in me contuli, non sint ? Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam ? Quare sim adversus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ae saevum et sui neclegentem ?

Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Nempe reprenditur adsentator et aliena subsequens verba, paratus ad falsa laudator ; non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peceant, invisa sunt, sed cum in se retorquentur.

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit

Socrati gratias, quod ab illo didicit ; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit ? M. Cato ait : ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;

dicere solemus : ' Sine, loquar mecum ' et ' Ego mihi aurem pervellam.' Quae si vera sunt, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere ; quomodo obiurgare se, sic et laudare se ; quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt ; si de aliquo dicimus : ' Iniuriam sibi fecit,' poterimus dicere et : ' Beneficium sibi dedit.' "