De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est turpe ab his vinci ; neque enim minus fortis sum, si cum invulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam

incidit inviolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi vim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et invictae adversus dura naturae dividendus est. Idem tibi de homine grato respondeo. Non turpiter vincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo aut eximia virtus aditum redituris ad se beneficiis clusit.

A parentibus fere vincimur. Nam tam diu illos habemus, quam diu iudicamus graves et quam diu beneficia illorum non intellegimus. Cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, severitatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis. Paucos usque ad verum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas ; ceteri filios onere senserunt.

Non est tamen turpe vinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, eum a nullo sit ? Quibusdam enim et pares et impares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, impares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam victo erubescendum est. Non est turpe non consequi, dummodo sequaris.

Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus, quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interveniet aliquid

extrinsecus, quod prohibeat. Nos tamen nec vincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.