De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid ergo ? Non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingentes exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere ? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam.

Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: " Meministi—" antequam plures notas familiaritatis veteris proferret : " Non memini," inquit, " quid fuerim." Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium ? Optanda erat oblivio ; aversabatur omnium amicorum

et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam adspici, illam solam cogitari ac narrari volebat. Inquisitorem habebat veterem amicum !

Magis tempestive repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda verborum moderatio, ut nec gratus possit offendi nec ingratus dissimulare. Tacendum erat et expectandum, si inter sapientes viveremus ; et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret.

Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos vota non exorant, sed admonent. Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas. Moneri velle ac posse secunda virtus est.

Equus obsequens facile et parens huc illuc frenis leniter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus ; proximi sunt, qui admoniti in viam redeunt; his non est dux detrahendus.

Opertis oculis inest acies, sed sine usu ; quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua evocat. Instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex movit. Inest interim animis voluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia. Hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in vitio, sed ut magistri patienter ferre

offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.