De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala. Hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam

. Qui statim mihi sic respondebunt : " Ignosce ; non mehercules scivi hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem ; rogo, ne me ingratum existimes ; memini, quid mihi praestiteris." Hos ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere ? Quemcumque potuero, peccare prohibebo ;

multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior ; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam potuero mollissime. Ut potestatem referendae gratiae faciam, renovabo memoriam eius et petam beneficium ; ipse me intelleget repetere.

Aliquando utar verbis durioribus, si emendari illum posse speravero ; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam.

Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus ; quosdam vero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit.