De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum meam, quo minus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est ; debitorem me habet, quia nullum habet ; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri vult. Idem de servo dicam : mei mancipii res est, mihi servatur ; ideo ego pro illo debeo. Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio laetor et contingor, non obligor."

Velim tamen, tu, qui debere te non putas, respondeas mihi. Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem ; felicior futurus est, si salvum filium habuerit, infelicior, si amiserit. Quid ergo ? Qui et felicior fit a me et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium ?

" Non," inquit ; " quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ; ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamvis ad me illa aliquo modo venerit. Nullum beneficium est, cuius non commodum et proximos tangat, non numquam etiam longius positos ;

non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi

primo collocetur ; a reo tibi ipso et a capite repetitio est." Quid ergo ? Oro te, non dicis : " Filium mihi donasti, et, si hic perisset, victurus non fui " ? Pro eius vita beneficium non debes, cuius vitam tuae praefers ? Etiamnunc, cum filium tuum servavi, ad genua procumbis, dis vota solvis tamquam ipse servatus ; illae voces exeunt tibi :

" Nihil mea interest, an me servaveris ; duos servasti, immo me magis." Quare ista dicis, si non accipis beneficium ? " Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero ; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter.

Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium. At pervenit ad me summa ex incolumitate eius voluptas, summa utilitas, et orbitatis gravissimum vulnus effugi. Non quaeritur nunc, an profueris mihi, sed an beneficium dederis ; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a volente.

Tu autem non vis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: ' Patri ergo beneficium non dedi filium eius servando ? ' contra oppone : ' Patri ergo beneficium

dedi, quem non novi, quem non cogitavi ? ' Et quid quod aliquando eveniet, ut patrem oderis, filium serves ? Beneficium ei videberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares ? "

Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis ; beneficium ei dedit, cui datum voluit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium ; si filii in usum, pater beneficio in filium conlato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, volet et ipse praestare aliquid, non tamquam solvendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet ; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est.

Nam illud finiri non potest : si patri do beneficium, et matri et avo et avunculo et liberis et adfinibus et amicis et servis et patriae. Ubi ergo beneficium incipit stare ? Sontes enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim surrepit et non desinit serpere.