De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a

quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest ? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam refert sibi, sibi[*]( sibi added by Haase. ) prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret ?

"Si gratias," inquit, " nobis agere debemus, et gratiam referre debemus ; dicimus autem : ' Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere ' et ' quod cum illo non contraxi societatem.' " Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium verbis abutimur.

Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi ; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit ; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur. In[*]( Hosius after Haupt posits a hiatus before in. )

beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi. Hoc non facit, qui beneficium sibi dat.

Beneficium dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat , sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat : " Hic homo colendus est ; illi beneficium dedit, dabit et mihi.

" Beneficium est, quod quis non sua causa

dat, sed eius, cui dat ; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat ; non est ergo beneficium.