De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hunc et Liberum patrem et Herculem ac Mercurium nostri putant : Liberum patrem, quia omnium parens sit, cui primum inventa seminum vis est vitae[*]( vitae added by Basore : vitae perpetuitati added by Préchac after voluptatem. ) consultura per voluptatem ; Herculem, quia vis eius invicta sit quandoque lassata fuerit operibus editis, in ignem recessura ; Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia. Quocumque te flexeris, ibi illum videbis occurrentem tibi ;

nihil ab illo vacat, opus suum ipse implet. Ergo nihil agis, ingratissime mortalium, qui te negas deo debere, sed naturae, quia nec natura sine deo est nec deus sine natura, sed idem est utrumque, distat officio.

Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses

sive cognomen, idem tamen ille esset. Sic nune naturam voca, fatum, fortunam ; omnia eiusdem dei nomina sunt varie utentis sua potestate. Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ; quidquid horum tibi placuit, animus placet.