De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia promiserat ?

" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare promissum suum.

Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad

sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ; sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in[*]( in added by Erasmus. ) incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio : "Si potero, si debebo, si haec ita erunt."

Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio : deserentem vis maior excusat.