De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat ? Sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo ; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.

Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ; sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at imposuit : nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.

"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non ? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si negas, et hoc modo peccas : non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium,"

Non mutat sapiens consilium omnibus

his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.

Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.