De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quid ? Si," inquit, " nescis, utrum ingratus sit an gratus, expectabis, donec scias, an dandi beneficii tempus non amittes ? Expectare longum est (nam, ut ait Platon, difficilis humani animi coniectura est), non expectare temerarium est."

Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit officium. Sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus ; cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ? Sequimur, qua ratio, non qua veritas traxit.

Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris : relicto omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc

aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse.